Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 6


misericordiam dignum huiusmodi pii operis in sidereis arcibus
conferatur remuneracionem. igitur quia petistis a nobis, quatenus
monasterium Beati Vincencii martiris, situm supra fluvium, quod
dicitur Vulturnum, territorio Beneventano, partibus Samnie, una
cum suis pertinenciis, et monasteriis: videlicet monasterium Beati
Petri apostoli, positum iuxta fluvium Sabbati, territorio Beneventano;
sed et monasterium Sancte Dei genitricis Marie in loco,
qui dicitur Loco Sano; item monasterium Salvatoris domini nostri
Iesu Christi, quod positum est in Alife; nec non et monasterium
in honore Sancte Marie edificatum, videlicet in territorio Marsicano,
loco Apinianici; porro et monasterium Sancti Mauri infra
comitatu[m] Atinensem; eciam aliud monasterium Sancte Dei
genitricis Marie, positum in territorio Pinnese, in loco quod Musano
dicitur; enimvero et monasterium aliud, consecratum in
honore Sancte Dei genitricis Marie, in loco qui dicitur Duas Basilicas;
item et alia cella Sancte Marie iuxta fluvium Trinio;
quoniam quidem et cella Sancti Sossii in Liburia, locusque Pantano,
cum integro ipso vualdo, pertinente ipso monasterio Sancti
Vincencii, qui habet finis: de prima parte via antiqua, que venit
ad Ducenta[m], que decernit inter hec terra, seu vualdo, et alia terra,
et vu[a]ldo, qui fuit predicti monasterii; et qualiter demergit via
antiqua, que vadit ad ipsa piscina iam dicti monasterii, et demergit

Torna all'inizio