Petrus Damiani: Epistulae

Pag 83


esu carnium vixit, nec tamen quispiam, quem scriptura commemoret,
usque ad obitum languore contabuit.
Sed ut iam, quae supra latius comprehensa sunt, brevis epylogi fine
concludam, et cotis functus officio dum ipse non incidam, incidentis
aciem ferri magis ac magis exacuam. Evellatur a corde nostro radicitus
avaricia, concurrentibus scilicet omnium scripturarum testimoniis evidentissime
condemnata, et cum Achar filio Charmi, quasi tot patrum sententiis,
quot lapidibus obruta. Non accipiendis muneribus delectemur, ne in
occulti censoris examine a sacerdotali, quod absit, deiciamur ordine,
sicut filii Samuhelis ob hoc iudicialis amisere culminis dignitatem. Non
vendamus synodum, nec synodale decretum redigamus ad pretii quantitatem,
ne sacri concilii Spiritum sanctum distrahere videamur auctorem.
Secularis pompae facessat ambitio, moderetur nitor et insolentia
vestium, epularum ac potuum ingurgitatio temperetur. In manus pauperum
nostra pecunia transeat. Quae per avariciam turserat, per misericordiam
exhausta iam crumena follescat. Nostrae diviciae nosterque
thesaurus lucra sint animarum, et in arca nostri pectoris pretiosa
recondantur talenta virtutum. In hac etiam ara principaliter sacrificium
offeramus, et profligatis quae circa nos sunt, demum nosmetipsos Deo
viventes hostias immolemus. Quatinus qui sacerdotes in oculis
hominum cernimur, in optutibus etiam occulti iudicis veri sacerdotii iure
fungamur.

Torna all'inizio