: De secretis mulierum

Pag 17


CAP. 30. Si non egreditur ut oportet, cum prius eius
Debeat exire caput, inter utramque tenendo
Coxam ferre manus extensas; pes vel uterque
Si prius exierit quorum distorsio non sit.
Quoslibet egressus alios natura recusat.
Exitus et talis sit abstetrice redactus
Atque modo recto sit ad exteriora reductus.
CAP. 31 . Mortuus aut si sit, signis quod panditur istis:
Frigidus est, pulsum nec habet; producat eumdem
Si quocumque modo valeat. Si vero sit intus,
Tempore quo vulve fit apertio, sic sit agendum:
Unguibus abscissis manus intingatur olivo;
In pugnum ductam vulve submittat eamdem
Properet, et fetum quod sic educere possit.
Aut in linteolo forti ponat parientem,
Quatuor et teneant sua cornua tot mulieres
Fortiter; heque trahant huc illuc concutientes
Erecto capite; pariet sic protinus illa.
CAP. 32. Sique secundina fuerit fortasse coherens
Interius, fetus et sit progressus ad ortum,
Obstetrix illum tradat presentibus atque
Separet hac illac temptando si queat illam;
Sique moram faciat, inscidatur; reliquumque
Tentum, cum matrix operitur, ducitur apte:
Si vero ruptum vel scissum taliter intus
Raptum se celet, predicto more redueat
Obstetrix illud. A sensu forte recessum,
Balsama supposita ducunt vel pota secundam.
Provocat hanc ipsam sic sternutatio iugis
Et subfumigia predicta iuvare solebant.
Extrahe vel succum porri, sic petroselini
Pulegii, miscens oleo, patiens bibat istud;
Aut succum boraginis, hanc quoniam cito ducet,
Tum quia dat vomitum, cuius conamine forsan
Egredietur, tum quia succus sufficit ille.





535




540




545




550




555




560




565
Torna all'inizio