cum prunis vivacibus sub plantis pedum eius. Et cum sufflatorio
insufflabant, ut prune ardentiores et vivatiores fierent ad tormentum.
Et dum sic sederet, fecerunt venire patrem eius, ut
videret filium sic torqueri. Et condemnaverunt eum trecentis
libris monete Bononie, quibus solutis eum libere permiserunt abire.
Q[uo]d q[ui]da[m] cogitaver[un]t i[n]vad[er]e cast[rum] Raçoli in damnum
communis Regii, ob quam causam Canini de Palude forbanniti fuerunt.
Item his diebus cogitaverunt aliqui facere proditionem de
castro Raçoli in damnum civitatis Regii et in adiutorium illorum
de Gipso. Et fuit cognitum a Reginis, Deo faciente, qui dissipat
cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod
ceperant. Et fugerunt decem homines de custodibus Raçoli, qui
proditores esse debebant. Verumtamen captus fuit a Reginis nepos
Conradi Canini de Palude, scilicet filius sororis eius, qui dicebatur
Conradinus de Bondeno, et fuit graviter tormentatus non
semel neque bis. Postea fuit appensus per brachia ad palatium
communis, postmodum fuit decapitatus, postea tractus ad caudam
equi in signum derisionis et verecundie et opprobrii sempiterni
et tandem fuit combustus. Et postea omnes Canini, qui sunt de
Palude, fuerunt positi in banno communis Regii cum omnibus
heredibus suis usque in sempiternum.
Quod Conradus Caninus duos fecit interfici.
Et nota quod illi de Gipso sperabant, si haberent Raçolum,
quod Veronenses et Mantuani venirent cum illis de Sesso et caperent
civitatem Reginam et expellerent aliam partem, que eam
modo tenet. Et Conradus Caninus debebat per triennium esse
eorum potestas; sed mentita est iniquitas sibi, ut dignum fuit,
quia ante hec omnia per duos menses fecerat interfici archipresbiterum
de Faxolis de Furnovo de Parma et quemdam nepotem
suum, filium domine Alexante, sororis domini Rolandini de Canossa,
|
|