20. Quod si alii . Si dum duo vel tres prophetae
loquuntur, alicui eorum qui sedent, et auscultant,
aliquid revelatum fuerit; prior propheta qui loquebatur,
taceat, et permittatur huic loqui.
21. Spiritus prophetarum . Pluraliter dicit Spiritus,
propter multitudinem prophetarum, cum sit unus
Spiritus qui replet eos, qui subjectus prophetis
dicitur, quia eos extra voluntatem eorum, nec loqui,
nec tacere compellit. Et est responsio quasi
aliquis diceret: An prior propheta potest tacere,
cum vult, id est, an singuli possint prophetare,
cum eis aliquid revelatur.
22. Non enim dissensionis . Dissensionis spiritus
essent, si omnes quos repleret, loqui simul
compelleret.
23. Lex dicit . In Genesi dicit Deus ad mulierem:
Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tibi .
24. An a vobis verbum . Hic datur intelligi quaedam
quae superius redarguit Corinthios fecisse, atque
ideo reprehendit eos dicens non debere eos aliquid
noviter inire, sed potius exemplis aliarum Ecclesiarum
vivere, quia verbum Dei ab illis non processit,
quod si processisset, tolerabile esset si aliquid novum
fecissent.
25. AMBROS. Spiritualis cognoscat . Hic tangit apostolos
falsos, qui non divina, sed terrena
docebant.
26. Si quis ignorat, ignorabitur . Recte, quia qui
nescit Dei esse quae loquitur Apostolus, a Domino
ignorabitur.
26. AUGUST. (epist. 102 ad Evodium , tom. II). Si
quis autem ignorat . Nequaquam, ut scribis, qui ignorat,
ignorabitur. De hac re dicit Apostolus, tanquam
|
|