: Rationes dictandi

Pag 21


xus, conuenienter satis uti possumus in eis siquidem uerbis in quibus
recte inueniuntur. uestrarum siquidem exhortatione litterarum familiariter
satis ammonitus. animo quidem uehemtntissime roboratus, urbem adueni,
et incunctanter uestris preceptionibus parui. plurimis ac magnis circumuentus
negotiis propinquos ubique sollicito, set ab eis omnibus depulsus
presidii nichil inuenio. noscat denique uestre prudentie celsitudo , nos
quidem licet plurimis difficultatibus prepeditos ad uos tamen uenturos, et
omnibus nimirum obiectis sufficienter satis facturos.
Oportet utique, ut cuiusque narrationis certa terminatio, ut ea presertim
sint participia que ipsius proprietates declarant.
Cuius quidem nouem sunt species, aut enim est deprecatiua,
aut preceptiua, aut conminatiua, aut exhortatiua,
aut hortoria, aut ammonitoria, aut consultoria, aut correptoria,
aut siquidem absoluta.
Deprecatiua peticio est, cum aliquid fieri uel non fieri
precibus flagitamus. hac minores frequenter utuntur.
Preceptiua, cum preceptis; conminatiua, cum conminationibus
aliquid fieri uel non fieri petimus. conminatio 'uero
est alicuius pene nominata positio, ueluti cum episcopus
mittit subdito suo sub pena officii sui aliquid precipiendo,
uel dominus aliquis famulo sub pena oculorum uel capitis
uel utique dextre precidende, et similia.
Exhortatoria peticio est, cum exhortando ; ammonitoria,
cum ammonendo; consultoria, cum consulendo; correptoria,
cum corripiendo aliquid fieri uel non fieri petimus.
Absoluta uero dicitur, cum nullo horum modorum set
absolute tantum significando uel scribendo quicquam fieri
uel non fieri postulamus.
Item peticio alia simplex, alia multiplex, sicut in narratione
digessimus.
IX.
De conclusione.
Conclusio quidem est oratio qua terminatur epistola.
Qua solemus semper uti, cum ponitur ostendere quid
utilitatis uel incommodi negotia superius tractata denuntient.
Qua etiam, si qua in narratione prolixe uel dispendiose dicta
fuerint, quadam breuitate colliguntur et ad recipientis memoriam
deducuntur.
Hac siquidem utimur affirmando uel negando. affirmando
de utilitate, hoc modo : si feceris, dilectionis nostre sinceritatem
plenissime possidetis , negando de incommodo, sic: si facere
neglexeris, beniuolentiam nostram te non dubites amissurum .

Torna all'inizio