eosdem Campaninos salvos habere, aut aliqua malitia eis minime eveniret –: ut
nostri presentia coniungere debuissent aut per unamquamque civitatem primatos quinque
apud vestra a Deo fundata precellentia destinare debuissent. Sed neque ad
vestri presentiam eos dirigere valuimus, nec ad nostris obtutibus coniungere noluerunt.
Tamen et reverentissimum fratrem nostrum Philippum seu Pascalem nostrum nepotem
eis direximus, ut nostris se presentarent obtutibus aut apud vestra regali potentia coniungendum
properare debuissent. Nec tunc nostris ammonitionibus se accommodare
voluerunt. Dum vero eorum nequitiae praevalere minime potuimus, disposuimus cum
Dei virtute atque auxilio una cum vestra potentia generalem nostrum exercitum illuc
dirigere, qui eos constringere debeant et inimici beati Petri atque nostri seu vestri
emendare.
Sed petimus te, amantissime fili, coram Deo vivo, ut nefandissimos et Deo odibiles
Beneventanos per vestra scripta atque fidelissimum vestrum missum praetestandum
dirigere iubeatis, ut a tale iniqua operatione resipiscere debeant et in nostris
Campaninos talia inmittere, quia nos per nullum tenorem ipsos nefandissimos Beneventanos
aut eorum missis recipere volumus, sed nec ad consecrationem episcoporum
suscipere, dum contrarii beati Petri atque nostri et vestri effecti sunt.
Interea petimus te, magnae rex et dulcissime fili, ut, sicut vobis poscendum per
Andream et Philippum sanctissimis episcopis nostris seu Theodorum eminentissimum
nostrum nepotem direximus, ita in omnibus nostram postolationem adimplere iubeatis,
ut angelus Dei omnipotentis vos praecaedat et faciat vestra praecellentia triumfantes
atque cum magnis victoriis et exaltationem ad proprii regni vestri culmen una cum
omnem Deo dilectum Francorum exercitum incolomem revertendum.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGO
BARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.
Mellifluae et a Deo protectae tuae excellentiae, benignissimae fili, honorabiles
suscepimus syllabas; quas et cum nimio amore liquido informati sumus. Sed omnipotens,
clemens et misericors Deus, in cuius manu cor excellentiae tuae, bone et Deo
imitabilis fili, regitur, corroboret cor et mentem tuam et brachium suae potentiae tibi
extendat. Nos quidem die noctuque numquam desistimus, cum sacerdotes cunctoque
christiano populo in confessione beati Petri principis apostolorum subpliciter exorare,
ut una cum excellentissima filia nostra, regina, et precellentissimos vestros nobilissimos
proles victorem te super omnes barbaras nationes faciat, quatenus omnes sub
|
|