Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 246


Sed cum homines toto tempore vitae suae egeant
opibus et facultatibus parentum, quia eis cibus congruus
non sufficienter a natura paratur, sic se debent habere mas
et foemina per coniugium in hominibus, sicut in avibus
alternatim supportantibus onera filiorum se habent masculus
et foemina tempore partus. Sed cum dictum sit,
quod toto tempore partus in huiusmodi avibus masculus
simul convivat foeminae, et unus uni adhaeret; sequitur
quod in hominibus per totam vitam coniuges simul convivant,
et unus uni adhaereat. Quare si nolentes adhaerere
coniugio, decens est eos adhaerere secundum modum, et
ordinem naturalem, decet omnes cives una sola uxore
esse contentos. Et tanto magis hoc decet reges et principes,
quanto decet eos meliores esse aliis, et magis sequi
ordinem naturalem. Patet ergo quod non solum ex parte
viri et uxoris, sed etiam ex parte prolis, vir non nisi
uni foeminae debet per coniugium copulari.
Quod coniuges omnium civium, et maxime Regum,
et principum uno viro debent esse
contentae. Cap. X.

Quamvis apud aliquas sectas, ut apud Sarracenos, et
apud forte aliquas alias barbaras nationes non reputetur
in congruum unum virum etiam simul habere
plures uxores; apud nullas tamen gentes secundum quascunque
leges viventes nunquam hoc fuisse indultum, ut simul
una mulier pluribus viris per coniugium copuletur;
magis enim repugnat apparentibus, et iis ad quae coniugium
ordinatur, unam foeminam simul pluribus nubere
viris, quam unum virum pluribus foeminis. Immo, et
in lege divina, ut in veteri Testamento, ex aliqua divina
dispensatione, vel propter aliquam figuram et signationem
legimus, unus viri plures fuisse uxores: tamen quod

Torna all'inizio