Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 82


Iohannes, «oportet crescere, me autem minui», quia ait Dominus,
«nisi ego abiero, qui loquor vobis verba humana, paraclitus
non veniet ad vos locuturus celestia». Altera enim in vocibus,
altera in silentio sunt. Sicut autem baptismus Iohannis, recessit
penitus, baptismus autem Christi, qui apparuit in die pentecostes,
etsi quidem in primitiva Ecclesia infirmatus est, in gentibus autem
per apostolos et omnes sanctos predicatores ex circumcisione progressos,
profecisse cognoscitur, ita et nunc, «deficiet enim quod
ex parte est, cum apparuerit quod perfectum est». Et quando erit
istud? Arbitror primo oportere pati quasi Moysen et Heliam, quasi
Iohannem Babtistam et Christum Ihesum. Hoc est, illos prophetas,
vel potius ordines significatos per ipsos, qui predicaturi sunt tanto
tempore, quanto predicaverunt Iohannes et Christus, et post dies
duos et dimidium, prophete ipsi excitabuntur a mortuis et ascendent
in altum: tunc mirum misterium consumari incipiet. Si quis
autem putat statim subsequi finem seculi, videat scriptum esse
verba ista: «et septimus angelus tuba cecinit». De his autem
prophetis quid dicam, certum non habeo, nisi quod universa pene
doctorum tenet opinio, esse illos Enoch et Heliam. Mihi tamen
videtur in spiritu ista consumari posse, sive sint illi duo qui ista
patiantur, sive alii, duos tamen ordines inchoatos esse in quibus
ista complenda sint, post quorum passionem, ignis iste divinus in
corda electorum descendet, ut per eos quos ignis iste repleverit,
tam Iudei quam et Gentes convertantur ad fidem. Sicut igitur

Torna all'inizio