nec possum ulterius fortes sufferre falanges,
nec classem Alfonsi vicino expellere ponto
sufficio. Cecidi, nulla est in pectore virtus,
victa mari fugio, terris ego victa recedo.
Nil mihi cum sceptris, pacem pro munere, quaeso,
hanc olim studio studeas componere secum,
hanc lacrimis, miseranda, dari michi postulo, et aurum
accipe, da Alfonso concam, concede piaclum
caesaris antiqum, votis atque omnia pone,
quae tu longa autem pro consuetudine menti
credideris libuisse suae. Da, perfice, comple
omniaque augendis describe futura triumphis!
Polliceor quodcumque ratum tu gesseris: addas
argentum, concas, aurum, servile tributum
et tua quod dignum tulerit sapientia sceptris.
Cuncta meis credam votis ventura secundis,
dum me sub solio securam vivere, vates,
efficias: requies haec est firmissima nostris
ossibus, et nostre medicina inventa saluti ».
|
25
30
35
|