Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 28


vel benedictio fruotuosa " vel " in eo in quo est salus vera et
benedictio fructuosa " vel " salutem in vinculo karitatis et
dilectionis ". Hanc formam salutandi possunt tenere patriarche,
archiepiscopi, episcopi si providus dictator sciverit mutare
mutanda. Sunt autem quidam episcopi qui dicunt in
salutationibus penitentialium " salutem et piam erga peccantes
miserationem habere ". Alii sunt qui dicunt presentiam
portitoris sarcinam orationibus et elemosinis iuvare. Eadem
ratione dicere possunt " licentiam portandi subtellares, presentiam
portitori tribuere vel in necessitatibus sibi providere ";
et sic salutando possunt caudatis quibusdam distinctionibus
totum tractatum facere caudatum in salutatione. Provideatis
igitur ne satis in salutationibus † caudati cum totum
factum possitis exprimere narrando. Nam perpetuum vituperium
est anglicis qui caudati vocantur. Nam cauda semper
est significativa mali, nec est signum aliquod in firmamento
quod in astronomia sic videatur nocivum. Episcopus bononiensis
ita salutat ravennatem archiepiscopum: " Venerabili
patri et domino G(erardo) dei gratia ravennati archiepiscopo
G(erardus) bononiensis episcopus licet immeritus debitam cum
subiectione reverentiam ". Et potest dicere " ecclesie bononiensis
humilis minister " si voluerit se humiliare. Et sic salutant
eum omnes de archiepiscopatu suo mutatis nominibus
et aliis que mutari debent. Et nota quod omnibus salutationibus
que ponuntur in secunda tabula omnes archiepiscopi,
episcopi et ecclesiarum prelati et subditi et laici possunt uti
cum scribunt ecclesiasticis personis que sint in maiori dignitate
et teneantur illis reverentiam exhibere preter quam
" osculo pedum " quod, sicut credo, ad solum papam debet

Torna all'inizio