Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 832


munitiones et Castella ipsemet in ejus constructione
vigilans frequenter cantaret, ob hoc
vulgus arrisit, dicens: Cantat Lupo, ipsique
saepe applaudebat agens: Canta Lupo; unde
Castellum ipsum, Canta Lupo nomen accepit.
Erat praeterea quidam vir alter, nomine
Lupo, filius quondam Guidonis, qui habita
convenientia cum Domno Adam Piscariensi
Abbate, tribuit Monasterio Sancti Clementis
in territorio Teatino, in ipsa plana de Piscaria,
in pertinentia de Curte de Orsiano
possessiones et praedia, recepitque inde res Monasterii
in Selcano et Soliano, in Petaczo et
Zappino, secundum quod chartula exinde
scripta perdocet.
Hac igitur occasione et ex illo tempore Lupolinei,
qui ab eodem Lupone dicti sunt Lupolinei,
quum de Luponis linea processerunt,
subintraverunt possessionem Beati Clementis habitam
inter tria flumina, Orta videlicet, ac Piscaria,
et Lavinum, quae protenditur usque ad
Sanctum Martirum de plebe, et usque ad rivum
Alegium; infra quam possessionem, videlicet
circa rivum Cupum invenerunt petram,
in qua postea munitionem aedtficaverunt, quae
dicitur Castellum de Petra.
978.
Eodem nimirum anno videlicet Dominicae
Incarnationis nongentesimo septuagesimo octavo,
cum solus Otto Secundus Italiae imperaret,
quia primus Otto pater ejus Caesar invictissimus
jam ante quinquennium obierat, Liduinus Teatinus
Episcopus invitans alios, qui Ecclesiam
Sanctae Trinitatis et Beati Clementis possessionibus
spoliare, et ad nihilum reducere, si possent,
nitebantur, abstulerat possessionem centum
modiorum ultra pontem Marmoreum, a
flumine Piscaria usque ad rivum Arulli: quam
possessionem, quam injuste possidebat, devictus
et confusus dimisit et perdidit judicio Curiae.
Matrona quaedam nobilissima, nomine Ota,
duos infantulos ex se genitos ad mortem aegrotantes
Scifredum et Tresidium habens, illis
diebus ut incolumes redderentur Sancto Clementi
devovit. Qui profecto in ipsa votatione,
quibusdam praediis suis in vico Pinnensi
Monasterio per Chartulam traditionis largitis,
a funerea aegritudine convaluerunt. Deinde
probitatibus et divitiis vigentes in hoc seculo
nobiliter claruerunt.
Tresidius quidam in Comitatu Aprutino terram
centum modiorum, in loco ubi dicitur
Colle Corbino, inermi justitia et fraude sua
Beato Clementi et habitatoribus ejusdem Coenobii
abstulerat, convictus turpiter, quamvis
non erubescens, dimisit, et ne in ea ulterius
calumniam faceret pro se et pro suis heredibus
sacramento et scripto confirmavit.
980.
Anno itaque ab Incarnatione Domini nongentesimo
octogesimo, Domno Ottone Secundo
feliciter imperante anno quarto decimo,
mense Martio, Indictione octava, quaedam
mulier, nomine Ursa religionis habitu suscepto,
et Monialis effecta, obtulit pro anima sua
per chartulam traditionis tertiam partem de
omnibus rebus et possessionibus suis, quas in
vocabulo de Raianello, et Pantano, atque
Teczanico habebat.
His namque temporibus Abbas Adam aedificavit
Roccam in summitate montis Soti,
quam Roccam Abbatis jussit appellari: in qua
munitione, si necessitas ingrueret, decreverat

Torna all'inizio