iverunt. Sed marchioni dici potest verbum illud quod ex
precepto Domini Helyas dixit Achab regi Israel, qui Naboth interfecerat,
ut vineam eius haberet, III Reg. XXI: Occidisti, insuper
et possedisti. Ubi alia littera dicit: Occidisti, numquid hereditabis?
Non certe, quia statim subditur: In loco hoc, in quo linxerunt
canes sanguinem Naboth, lambent quoque et sanguinem tuum.
Quare hoc? Quia non in fortitudine sua roborabitur vir, ut habetur
I Reg. II. Hinc Sapiens in Prover. dicit, XII: Non roborabitur
homo ex impietate. Quod manifeste patuit in Ptholomeo rege
Egypti, qui, postquam mortuus est gener suus, cui fraudulenter
abstulerat regnum, volens regnare super duo regna, et ipse quoque
tertia die mortuus est, ut habetur I Macha. XI. Hinc Ecclesiasticus
dicit, X: Omnis potentatus brevis vita. Talia sunt hodie.
Finis ignoratur istorum. Qui autem supererunt poterunt videre
futura.
Quod Mutinenses intrinseci damnificaverunt Parmenses auferendo eis mercatum
suum, scilicet plaustra, salem et boves.
Item, millesimo supraposito, Parmenses faciebant venire pro
se multa plaustra salis de Cervia sive de Romagnola. Et irruerunt
Mutinenses intrinseci super bubulcos apud Baçánum et
abstulerunt eis plaustra et salem et boves in odium Parmensium,
quia videbatur Mutinensibus intrinsecis quod, antequam
inter eos et concives suos inchoaretur guerra et destructio civitatis
eorum, poterant faciliter facere quod omnia illa mala cessassent,
que venerunt postea super eos. Et hoc attribuebant
maxime domino Matheo de Corigia et domino Guidoni, fratri suo,
qui in regimine successerunt domino Iacobo de Ençola, qui obiit
ante terminum potestarie sue completum. Item quia Parmenses
vitabant stratam publicam et usitatam, in qua passagium solvebatur.
Item in odium illorum de Saxolo, qui promiserant Parmensibus
tansare eos per viam superiorem sine solutione passagii;
quod quidem fecissent, si nuntius ivisset ad eos, quando bubulci
cum sale ad castrum Baçani pervenerant, sed ex quadam
|
|