Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 204


tempora vulgare, omni latinitate carens erat, sed, quod in fratribus
iisdem genitis parentibus saepenumero videmus contingere, ut militia
unus, alter doctrina clari evadant, tertio per vitae ignaviam, aut quia
sinistro sit natus sidere, inglorio remanente, trinae huiusmodi locutionis
latinae germanitati accidisse constat; ut, quamquam uno eodemque
patre Latio una eademque parente Carmenta genitae, et in
unis eisdemque laribus romanis educatae fuerint, quae locutiones
doctrina se se ornarunt in primarias evaserint, germanam post terga
tertiam inter vulgares incomptam squalidam ingloriam relinquentes.
[44] Rursus, quem natura flavifuscum dederit, si capillus diu multum
illotus incomptusque habebitur, fuliginosus squalidus obsitusque
fiet: fac lascivam mulierem et cupidinis facibus agitatam hunc pectere,
et superinfuso quem noverunt liquore delibutum ad solem siccare,
flavus nitidusque, quales Helenae fuisse tuus scribit Homerus, aut
florentinae mulieres habent, impensa huiusmodi opera deveniet:
eumdem in planum passumque et cervicem humerosque complentem
adhibito calamistro inustum in annulorum coronam eadem muliebris
vanitas crispabit. [45] Pari itidem forma, quam Romani prima loquendi
consuetudine communem habuerant dictionem, bonarum artium
studiis excolentes nonnulli reddiderunt meliorem; et partim eloquentiae
artibus illustratam in orationis solutae instrumentum redegerunt,
partim modulatione vestitam pressa et angusta carminis aptitudine
concinnatam poema esse fecerunt.
[X] [46] Possem plurima huiuscemodi afferre, sed vereor ne sint
qui hanc locutionis partitionem cum mihi concesserint, contendant
infimum illud litteris abhorrens nulla ex parte latinum, sed quale
nostra habet aetas vulgare fuisse; hinc mea in me tela retorqueant,
et oratores dicant, cum populo orationes suas probari vellent, illa dicendi
foeda vulgaritate usos, quam postea defaecatam in limata scriberent
latinitate, sicque arma hosti parasse, quibus ipse conficerer,
et in prima disceptationis cunabula repulsus fuisse videbor.
[47] Istis ut respondeam, non eo inficias minori et apud populum tritiori,
quod vulgare secum etiam appellabo, verborum genere usos, qui
multitudini dicendo persuadere voluerunt; latinis vero verbis et
nostris, quae appellamus vulgaria, nequaquam adsimilibus id factum
fuisse plurima docebunt Ciceronis verba, quae habentur in Bruto.
[48] Quid enim, quaeso te, aliud latine diligenter loquendi laus, quam

Torna all'inizio