Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 394


agat quia hoc decet mores curiae et mores nobilium, curialis est.
Sic etiam si hylariter et affabiliter quis cum
aliis conversetur, si hoc agit quia ei placent huiusmodi
opera, affabilis est: sed si ut legem impleat, iustus legalis
erit: qui vero ut servet mores curiae et nobilium, curialis
esse dicetur. Sunt enim multi facientes opera virtutum
ut bona sua aliis largientes, non agentes hoc quia eis
placeat expendere; nec quod delectentur in dando, quod
facit liberalis; nec quod ex hoc velint implere legem hoc
precipientem, quod facit iustus legalis: sed quia volunt retinere
mores curiae et nobilium, quos decet dativos esse;
propter quod tales curiales dici debent. Advertendum tamen
quod licet curialitas sit omnis virtus, per quandam
tamen antonomasiam largi, et affabiles, curiales dicuntur
quia in curiis et in domibus nobilium, ubi multi conversantur,
et ubi communiter abundant exteriora bona, potissime
largitas quantum ad sumptus, et affabilitas quantum
ad conversationem requiruntur in ipsis. Viso
quid est curialitas, de levi patet quod decet ministros
regum et principum curiales esse.
Nam si decet reges et principes
eo quod sunt in maximo nobilitatis
gradu, habere
mores nobiles et
curiales, ministros,
quos in bonis decet suos dominos
imitari, oportet curiales
esse.

Torna all'inizio