Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 115


eius altare construerent, Azo quidam frater silvam petiit quatinus
modicam capsam faceret, quę sancti confessoris ossa et pulverem
tantummodo capere potuisset. Nocte igitur insecuta, dormienti
cuidam fratri venerabilis quidam senex apparuit, quem
protinus interrogans ait: «Ubi est huius monasterii prior?». Quod
cum ille se scire negaret, ilico senex addidit: «Pro fabricanda»,
inquit, «capsa ire in silvam studuit, sed beati viri
corpus in tam exiguum vasculum non intrabit». Postera igitur
die prior, composita capsa, revertitur, et mox a fratre qui visionem
viderat, quę illum causa ad silvam invitasset inquiritur. Quod
cum ille velut labore defessus dicere noluisset, ilico frater et sui causam
itineris retulit et quod ipse viderat exponendo per ordinem non
celavit. Defosso igitur tumulo, ita propemodum totum sancti
viri corpus sanum inlibatumque reperiunt, velut tunc fuerat,
cum sepulturę illud primitus tradiderunt, excepto quod tenuis quędam
mucoris lanugo in quibusdam eius membris excrevisse
videbatur. Reiecta igitur modica capsa quę facta fuerat, ilico
vas aptum ad mensuram beati corporis preparant, et in eo sanctarum
reliquiarum patrocinia recondentes, desuper altare solemniter
consecrant. Obiit autem vir beatissimus .IIIX. kalendarum

1



5




10




15




20
Torna all'inizio