eo quod principatus poli sacer cum principatibus sacre ecclesie
media caritate, quasi sub uno Domini iugo, nectuntur. Ierarchica igitur
iuga Dei sunt proximique in dilectione connexus, quibus humana iuncta
supernis sapientiam que Deus est eadem dilectione ferventes in cordibus
quasi in vehiculo vectant. Unde in ferculo Salomonis in Canticis
scribitur quia «media caritate constravit propter filias Iehrusalem».
Media, inquit, caritate constravit, coniunxit et ordinavit ferculum propter
filias Ierusalem, id est propter virtutes celestis Iehrusalem cum ecclesiasticis
principatibus coniungendas.
Dilectiones igitur celi et terre sunt, ut dictum est, ierarchica iuga,
que etiam totas gubernant supercelestium essentiarum sanctas dispositiones.
Dicit quod non solum sacer ecclesie principatus in gemino caritatis precepto
dirigitur et disponitur, sed etiam in eisdem iugis intime ac ferventis
dilectionis tota sancta dispositio celestium angelorum et sacri
principatus eorum gubernatur. Caritatis igitur bina precepta, in quibus
tota lex pendet et prophete, polum pariter ac solum gubernant. Et
idcirco hac dispositione ad Dei sapientiam scandendum et ascendendum
est.
Sequitur: Hoc quidem Thearchie occultum, id est quomodo sacris
iugis coniungantur supera imis, vel quomodo occulta multitudo scientie
Dei nobis sit communicabilis, quod est occultum Thearchie, id est Dei
principis sapientie, inscrutabile est et super intellectum et essentiam angelicam
excellit et intellectualibus reverentiis mentis humane humilitatis et devote
voluntatis absconditum, id est nec angelus nec homo illud percipit nisi
per revelationem Dei. Unde dicitur in libro Sapientie: «Sensum autem
tuum quis scit, nisi tu dederis sapientiam et emiseris Spiritum tuum de
altissimis?», et Apostolus: «Quod oculus non vidit nec auris audivit,
nobis revelavit Deus per Spiritum suum».
Et quoniam archana sunt, ideo cum omni sunt reverentia honoranda
et cum omni temperantia intuenda. Unde sequitur: Hec archana temperanti
silentio honorantes, quia silentium temperans est cultus iusticie, ut
ea que sunt inexplorata in sua profunditate sileamus, que vero revelata
predicemus, quod est temperatum silentium, ad lucentes nobis in sacris
eloquiis splendores intendamus. Splendores lucentes dicit sacram Scripturam,
|
|