suas sunt in predicamento qualitatis, et secundum genus, scilicet
disciplinam vel habitum, sunt in predicamento relationis.
Item quod dicunt quod habitus non habet diversitatem ab
obiecto et tamen trahit speciem ab eo, plane inplicat contradictionem;
quia si trahit speciem trahit formam et per consequens
unitatem et per consequens distinctionem ab aliis.
Et quod obiciunt de Aristotile in Predicamentis quod ponit
diversitatem inter habitum et dispositionem per respectum
ad subiectum, scilicet per facile et difficile mobile, non est
contra nos; quia habitus in quantum est quedam qualitas respicit
subiectum, in quantum autem habitus, respicit obiectum, sicut
et sua extrema, scilicet potentia et actus inter que habitus est
medium. Unde et per comparationem ad actum diffinitur ab
Augustino, in libro De bono coniugali , dicente quod « habitus
est quo aliquid agitur cum opus fuerit » ; et a Commentatore
in III De anima qui dicit quod habitus est quo quis agit cum
voluerit.
Et quod addunt contrarium dictum a Simplicio Super librum
|
|