Salimbene de Adam: Cronica

Pag 911


Quod fratres Predicatores reversi sunt ad habitandum in Parm[a].
Anno Domini MCCLXXXVII, indictione XV, reversi sunt
fratres Predicatores ad habitandum in Parma, de qua voluntarie
exiverant occasione cuiusdam mulieris heretice, que domina Halina
dicebatur, quam comburi fecerant. Reversi sunt autem in
cathedra sancti Petri. Et egressi sunt obviam eis cum tubis et
vexillis Parmenses aliqui et religiosi et honorifice receperunt et
introduxerunt eos.
De duobus monachis monasterii Sancti Prosperi interfectis, et de stultitia
Reginorum.
Item, millesimo supraposito, interfecti fuerunt duo monachi
monasterii Sancti Prosperi de Regio, facta iam pace inter Lupicinos
et Bojardos. Isti fuerunt illi monachi qui proditionem fecerant
tam abbatis quam monasterii Sancti Prosperi. Processu
autem temporis et parum post, in ultionem istorum duorum monachorum,
interfectus fuit quidam alius monachus monasterii supradicti,
qui ibat ad curiam procurator factus ab abbate cum quodam
alio sacerdote. Iste monachus fuit filius fratris Gifredi Gaudentis
de Mutis de Regio. Qui dixit his qui vulneraverunt eum: «Quinam
estis vos?». Et responderunt dicentes: «Nos sumus procuratores
illorum duorum monachorum qui, paucis diebus elapsis,
interfecti fucrunt, et missi sumus ut vicem reddamus pro vice».
Et sic plagis impositis abierunt semivivo relicto. Portatus vero
ad domum parentum suorum, bene confessus obdormivit in Domino;
post paucos vero dies mater istius monachi, ex nimia tristitia
infirmata, ultimum diem clausit.
De commendatione quadragesimalis temporis, in quo insistendum est operibus
pietatis, nec sunt in eo ducende choree, nec dissolutiones inhoneste faciende.
Item, millesimo supraposito, in Carnisprivio non luserunt Regini
secundum morem aliarum civitatum Christianorum, que

Torna all'inizio