Petrus Damiani: Epistulae

Pag 191


moriantur, sive vivant, quia procul a se remoti sunt, utrumque indifferenter
ignorant.
Est et aliud, cur mors cuiuslibet regis non magnopere sit terrori,
quoniam saeculares principes, qui turbis popularibus praesunt, sepe gladiis
perimuntur. Nam ut de multis paucos adhibeam, Gaius, Claudius, Nero,
Galba, Otho, Vitellius, omnes isti imperatores per continuam sunt
seriem unus post alterum principati, et excepto Claudio cuncti sunt vel
suis vel hostilibus gladiis interempti. Postmodum quoque, sicut Romana
tradit hystoria, Macrinus, Antoninus, Alexander, Maximinus, Gordianus,
Decius, Gallus, Volusianus, omnes hii seriatim sibimet per continuum
ordinem succedentes gladio trucidante prostrati sunt.
Seculares ergo principes quia diversae mortis casibus exponuntur, cor
audientium eorum exitu non terretur; papae vero vita, quia sola naturalis
obitus lege concluditur, eius ex hac vita transitus sine gravi formidine non
auditur. Porro quia terreni principes regni sui quisque, ut dictum est,
limitibus includuntur, causa non est, cur per alienas mundi provincias
eorum obitus diffundatur; papa vero, quia solus est omnium aecclesiarum
universalis episcopus, cum luce privatur, mors eius per ampla terrarum

Torna all'inizio