Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 136


ratione venirent. Set quis hec dicat nisi infidelis? Quocirca, qui novit omnia
antequam fiant
, ita profecto aptavit tempora sapientia sua ut ex multitudine
eorum quos prescivit eligeret aliquos in sua prescientia mittendos singulos in
temporibus suis; quod etiam de quibusdam reproborum observatum est, utpote
de Antichristo, quem nequaquam voluit Deus nasci circa initium temporum set
circa finem. Denique et reges terre eligunt sibi ex universitate populi vel militie
tribunos iudices et ministros et deputant illos propriis officiis secundum quod
singulis vident expedire, quorum tamen electionis causa illa est, qua unusquisque
illi vel illi officio aptus et utilis invenitur. Inde est ut qui omnes electas
animas habuit in prescientia sua preeligeret unam ex omnibus, quam in custodienda
fide et humilitate necnon ex corporis animique puritate ceteris omnibus
precipuam esse novit – etsi nichil horum sine gratia sua – eamque eo tempore
creare et producere vellet in lucem, qua erat filius eius pro salute hominum
nasciturus; quatinus et quod eo tempore nata est et gratia plena ad hoc, ut fieret
mater filii eius, ad ordinationem ostendatur pertinere divinam; et quod ita pre
omnibus Deo placuit, eo modo placuisse credenda sit super omnes mulieres quo
unumquemque secundum suum laborem propriam mercedem , dicit Apostolus, accepturum .
Ut autem plenius intelligere queas, tolle varietates temporum, tolle seculorum
mutationes ab oculis cordis tui et pone omnes animas simul esse creatas,
secundum quod creditur de angelis Dei, et extima omnes simul positas in certamine.
Cum igitur hoc recte pensaveris, considera numquam aliquas credituras,
aliquas tempore credituras et tempore temptationis recessuras aliquasque in
fide et opere permansuras nec tamen equaliter pro iustitia pugnaturas, set, sicut
scriptum est, alia claritas solis, alia claritas lune, alia claritas stellarum; stella
autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum
. Si autem sicut
stella a stella differt in claritate ita iustus differt a iusto, nulli dubium esse
potest quin hii qui clariores sunt viciniores sint Deo et ipsi maioris meriti
credendi sunt pre omnibus apud eum. Neque enim frustra laudantur duplicatores
talentorum, reprobantur neglectores, aut sine causa dictum est: Unicuique dedit
secundum propriam virtutem
. Secundum quidem propriam virtutem facta est
a Domino talentorum distributio, quia, etsi unum est omnibus libertatis liberum
concessum arbitrium, non sunt tamen equo modo aut acuti ingenio aut fortes
robore aut sollicitudine studiosi, ut possint equanimiter ferre pondera talentorum.

Torna all'inizio