: De secretis mulierum

Pag 20


CAP. 37. Sepe dolet matrix quamvis non exeant illa,
Sicque medemur ei: modice vinum caleflat
Atque teras aloen subtiliter, istaque miscens
Intingas pannum; sic apponatur eidem;
Si dolet aut inflat matrix curabitur istis.
CAP. 38. Istis sive viris si forsitan exeat anus,
Atque fluat sanguis, hunc restringendo reponas
Bulliat absinthum vino, quo primo lavetur
Ei fomentetur locus hic omnino, secundo
Incastum liniat vel pix navalis eumdem;
Sit calefacta prius modice resoluta per ignem;
Postea de filice confecto pulvere, cuius
Radix contrita, picis (?) et cum pulvere mixta
Stercus vaccinum, balaustia, psidia, galla
Piscis arista simul saliti; sparsio fiat
Omnibus ex istis prescriptis sive quibusdam;
Inde reponatur panno bombaceve caute:
Sorbilibusque cibis utantur, quod levius sic
Assellare queant, quoniam conamine magno
Sepius egreditur, nimio quoque pondere ventris.
CAP.39. Est quoque stranguria morbus communis utrique;
Sicque viros cura: nasturtia decoque trita,
Ex illis calidis in pectine fac cataplasma
His quorum tepida decoctio balnea prestat.
Si vero mulier hoc morbo forte laboret,
Tunc subfumigium fit eis nimis utile, nepte,
Mentastri cum pulegio cum petroselino.
Seu vir seu mulier fuerit, sibi balnea fiant.
Sint ubi decocta policaria iuniperusque,
Mentastrum, folia lauri, daucus, calamentum,
Absinthum, nepta cum pulegio sit anethum;
Hicque diu residens benedictam sumet; et ista
Si labis est causa nec confirmata valebunt.
CAP. 40. Calculus est etiam morbus communis utrique,




650




655




660




665




670




675




680
Torna all'inizio