tantum in Christo confidite. Nec mora: statim canum illorum repressa
pavescit audacia, et per muros, quos ascenderant, celeriter
exeuntes, orantis virtute deturbati sunt. Confestim Clara illis, quae
vocem praedictam audierant, studiose dicens interminatur: Cavete
per omnem modum, carissimae filiae, ne vocem illam, dum corpus
ago, cuiquam reseretis.
Item aliud miraculum de liberatione civitatis.
23 Alio tempore Vitalis de Adversa, vir gloriae cupidus et in
proeliis animosus, Imperialem exercitum, cui capitaneus praeerat, admovit
contra Assisium. Terram itaque nudavit arboribus, adiacentia
cuncta vastavit et sic in civitatis obsidione resedit. Firmat verbis
minacibus, se inde nullatenus recessurum, donec ipsam habuerit civitatem.
Iamque ad id adventum erat ut de civitatis periculo in
proximo timeretur. Quod cum audisset Clara famula Christi, vehementer
ingemuit et sororibus ad se vocatis, ait: Ab ista civitate, carissimae
filiae, multa quotidie bona suscipimus: impium valde est si
non in tempore opportuno ei, prout possumus, succurramus. Iubet
afferri cineres, iubet capita nudare sorores. Ac primum suum exopertum
caput cinere multo conspergit: deinde super illarum capita
cinerem ponit. Pergite, inquit, ad Dominum nostrum et liberationem
civitatis totis affectibus postulate. Quid singula narrem? Quid
virginum lacrymas, quid praeces repetam violentas? Facit misericors
Deus sequenti mane cum tentatione proventum , ut toto dissoluto
exercitu, et superbus homo contra vota discederet, ac terram
illam ulterius non vexaret. Nam et ipse dux belli paulo post gladio
interemptus est.
De virtute orationis eius in conversione germanae suae.
24 Verum nec illa suae orationis virtus mirifica debet silentio
sepeliri, quae in ipso conversionis initio, unam animam ad Deum convertit,
conversam defendit. Habebat namque sororem, aevo teneram,
|
1
5
10
15
20
25
30
|