ille iurauerunt ei non defraudasse ipsam, sed pica. Et sciens
mulier cogitauit in animo suo, dicens: Si ipsam interfecero,
erit mihi deterius; presumet enim maritus meus quoniam
propter hec ipsam interfecerim. Quadam vero nocte cum non
esset vir eius in domo, misit pro suo amasio et precepit ancillis
suis vt circumstarent picam, ponens in manu vnius
ipsarum tympanum vt pulsaret ad aures pice. In manu vero
alterius magnum posuit speculum vt ostenderet ipsum vicissim
ad oculos pice. Altera spargebat de aqua spongia super
picam, altera vero nolam voluebat versus picam, altera vero
agitabat caueam in qua erat pica. Et facientibus sic tota
nocte, non potuit aliquid percipere de factis mulieris. Mane
vero cum veniret vir suus, interrogauit picam de factis sue
mulieris. Cui respondit: Quomodo potui hec percipere, cum
hac nocte fui in maximis tormentis pre nimia pluuia, tonitruis
et coruscationibus et terre motu, de quibus videbatur
mihi mundus perire? Et audiens hec, vir estimabat omnia
verba pice que sibi retulerat de vxore sua mendacia [esse]
cum illa etiam non fuissent vera, quia per totam noctem tempestas
tranquilla et conueniens erat. Et hic, accipens picam,
interfecit illam, et suspendit eam in ligno.
Porro eduxi tibi hanc parabolam, vt scias quoniam quis
se intromittat in rem de qua non potest exire, quamuis vera
sint, precipitabitur et corruet. Et scio quod accidit tibi
sicut accidit cuidam. Dixit D[imna]: Quomodo fuit? Inquit
K[elila]:
Parabola . Dicuntur fuisse duo homines quorum vnus
vocabatur Deceptor, alter vero Velox. Qui cum ambulassent
pariter per viam, inuenerunt sa[c]culum plenum argento;
reuersi sunt in regionem suam. Qui cum appropinquassent
ciuitati, dixit Velox Deceptori: Da mihi medietatem argenti.
Cui dixit Deceptor: Nequaquam hoc faciamus, quoniam societates
et amicie debent semper inter nos manere; sed quilibet
|
|