Alphanus Archiep. Salernitanus: Sermo super evangelium

Col. 1267


Super evangelium: Cum transiret Jesus per civitatem suam, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me, etc.
[1267A] Evangelica lectio quae nunc auribus vestris insonuit,
dilectissimi, velut insignis inter caetera Dominicae
eruditionis oracula moerentem peccatorum
conscientiam recreat; tabescentes animos erigit,
pusillanimitatis et diffidentiae frigus excludit, et ad
concipiendam spem veniae dejectum in alta suspendit.
Quis enim de scelerum suorum quantumlibet
immanium enormitate diffidat, cum audiat beatum
Matthaeum venalis lucri quaestibus inhiantem non
modo repente vocatum, sed ad obtinenda praecipua
duo ministeria curiae coelestis adscitum? Nimirum
ut apostolici senatus conscenderet apicem, et inter
socios evangelistas, in eo quod primus est, privilegii
susciperet dignitatem, quod utrumque munus nulli
prorsus alii collatum est, nisi Matthaeo tantummodo
[1267B] et Joanni. Et quoniam Joannes dei gratia dicitur,
Matthaeus etiam donatus interpretatur, dum uterque
geminae dignitatis dona promeruit, ut inquam,
profecto gratia doni coelestis infulsit, sed ut impleretur
illa sententia qua dicitur: «Ubi abundavit
iniquitas, superabundavit gratia (Rom. V, 20).»
Matthaeus quoniam scribendi in evangelica veritate
fecit originem, ducis ac praeceptoris inter caeteros
evangelistas possidet claritatem, cui nimirum aptissime
congruit illa sententia qua dicitur fidelissimus
et omni acceptione dignus, quoniam «Christus Jesus
venit in hunc mundum peccatores salvos facere,
quorum primus ego sum, ut in me primum ostenderet
omnem patientiam ad informationem eorum qui
credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15).»
[1267C] Unde factum est, sicut nunc evangelica narravit
historia, ut «eo discumbente in domo ejusdem
Matthaei, multi publicani et peccatores venientes
discumberent cum Jesu et discipulis ejus (Matth.
IX, 10).» Quos enim scelerum suorum mordax conscientia
a Redemptoris accessu arcere poterat,
Matthaei familiare cum Domino contubernium, ut
accederent, provocabat. Et dum ad pietatis fontem

Torna all'inizio