cum nos majori militum, sed minori
peditum quantitate urbem prae foribus cingebamus:
nisi forte ex indulta remissione
peccaminum, tanquam de paradyso securi, se
vellent audaciores exponere, et mortis
indubitate se offerre periculis promptiores.
Haec sunt quae nobis noviter et enormiter contigerunt,
horum tamen omnium nullum apud
vos diffamamus authorem, enormitatem commissi
facinoris nobis ad praesens perferre sufficiat,
quam etiam per magistrum Othonem
Cardinalem praefatum, cujus est praeter omnem
culpam suam, temere violata promissio, tam
domino Papae quam fratribus suis duximus
humiliter et suppliciter denotandum:
probabiliter expectantes, quod si sibi commissa
per suos offensa displiceat, offensores correctionis
debitae iudicio premat, et nos repromisso
per eum beneficio gratiae placabit
offensos.
Cap. III.
Petrus de Vineis Principibus Alamanniae, super
captione currus Mediolinensis, missi ad urbem.
Quia vestrae nitor conscientiae postulat, et
affectus integerrimae fidei repraesentat,
ut de prosperis auspiciis Romani Principis,
domini Friderici, possitis relatione veridica
novellari ea quae sub ejus notis aquilis his
|
|