Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 211


perviam aliquam toxicare: et, volentes Manfredo
adulari, fallaciter invicem susurrabant. Et alii in
tantum demissos susurros comprimebant in vocem,
quod Manfredus vel audiebat, vel debebat audire.
"O, ajunt, utinam rex de invasione praesentis infirmitatis
occumbat. Velit Deus quod nunquam
de caetero convalescat, sed protinus moriatur.
Nam Manfredum inungeremus in regem, qui
est longe dignior, quam Corradus. Iste diligeret
nobiles, iste remuneraret obsequia. Est enim
liberalior et humanior tota posteritate caesarea.
Unde firmiter sua industria et magnanimitate
totum sibi subigeret orbem terrae". Audiens
sane Manfredus quae fallax baronum regni
susurrabat opinio, in necem fraternam plus
solito aspirabat. Sicque quidam salernitanus physicus,
qui erat ad curam Corradi, quem Manfredus
pluries ad dilectionis suae gratiam verborum
humilium blandimentis illexerat, fuit instantissime
per Manfredum et quosdam suos amatores
inveteratos diebus malis sub sigillo poenitentiae
requisitus, ut, cum per gustum Corradus
venerari non posset, aliam excogitaret fraudis
viam, per quam idem Corradus omnino mortis
discrimini traderetur. Salernitanus igitur praedictus,
ut fertur, tritum adamantem cum pulvere
dyagridii in aqua clysteris immiscuit, et illa ventrem
stipticum intrinsecus irrigavit. Adamas enim
violentissime fertur esse nec sine ponderositatis
fortitudine penetrando fortia quaeque frangens.
Dyagridium vero, quod alias dicitur Scamonea,
resolvit omne quod tangit. Sicque violentia utriusque
Corradus praedictus emisit laniata particulariter
viscera per secessum, corporis et animae
foedere dissoluto. Constituit tamen bajulum in regno
pro suo unigenito Corradino quendam marchionem
de Alemannia consanguineum uxoris
suae; quae, cum esset de stipite Frederici de Stupha
, in Alemannia remanserat cum Corradino
filium suo nondum pubere.
Manfredus vero, cui favebant ut plurimum regniculae
comites et Lombardi, attendens quod multitudo
nobilium theutonicorum, qui cum Corrado
fuerant, adhaerebat bajulo Corradini, cum nonnulli
et barones ex hujusmodi multitudine ipsi
Corradino tum per paternam, tum per maternam
lineam attinerent, qui dabant operam ad
conservationem regni, ut in eo posset Corradinus
suo tempore dominari, et considerans etiam,
quod ut regnaret nondum venerat hora ejus,
non est tunc ausus quod conceperat aggredi, et
quod desideraverat attentare, sed in odium
Theutonicorum excogitavit se beneplacitis apostolicae
sedis adeo coaptare, adeo se humiliter
ecclesiae romanae committere gremio, quod enervaret
omnino vires consanguineorum nepotis
in regno, et eorum potentiam cum favore ipsius

Torna all'inizio