Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 56

Tomus II


per singulos Justiariatus ejusdem tuae jurisdictionis
discretione provida imponi facias et recolligi,
festinanter eam ad nostram Cameram
destinandam.
Cap. XVII.
Abbati et Conventui cujusdam monasterii, ut
recludant fenestras propter aspectum secularium.
Prompra vos devotione recipere scripta nostra
conjicimus, quae nobis maxime observantiam
honestatis et regularitatis decorem
tangentia destinamus, credentes in hoc
mandatis nostris vota vestra concurrere, et literarum
nostrarum seriem nostris desideriis convenire.
Cum itaque nuper ad audientiam nostram
pervenerit, quod domus, quas magister
N. de N. habet, in monasterii vestri multa sint
proximitate vicinae, ita quod utrisque se fenestris
oppositis intuentur: quod quanquam esset
secularibus horridum, et videri posset regularibus
inhonestum: ipse tamen aequanimiter hactenus,
dum fratris ejus qui monasterii vestri
regimini praefuit, mutuis hincinde poterat recreari
colloquiis, vicinitatis tantae coniugia celeravit.
Nunc autem cum idem frater mortalitatis
dicatur debitum exolvisse, nec deceat
ipsum in antea cum uxore seculariter conviventem,
extraneos in domibus suis tam proximos
habere respectus, ac Ordini vestro conveniat,
oculos, a mundanis aspectibus sequestrare: devotionem
vestram requirimus et hortamur attente,

Torna all'inizio