Clara Assisiensis: Testamentum

Pag 2315


in nobis post obitum sancti patris nostri Francisci, qui erat
columna nostra et unica consolatio nostra post Deum et firmamentum
iterum atque iterum voluntarie nos obligavimus dominae nostrae
sanctissimae paupertati, ne post mortem meam sorores quae
sunt et quae venturae sunt ab ipsa valeant ullatenus declinare.
Et sicut ego studiosa et sollicita semper fui sanctam paupertatem,
quam Domino et patri nostro beato Francisco promisimus, observare
et ab aliis facere observari, sic teneantur usque in finem
illae quae mihi succedent in officio sanctam paupertatem cum Dei
auxilio observare et facere observari. Immo etiam ad maiorem
cautelam sollicita fui a domino papa Innocentio, sub cuius tempore
coepimus, et ab aliis successoribus suis nostram professionem sanctissimae
paupertatis, quam Domino et beato patri nostro promisimus,
eorum privilegiis facere roborari, ne aliquo tempore ab ipsa declinaremus
ullatenus. Quapropter flexis genibus et utroque homine
inclinato, sanctae matri Ecclesiae Romanae, summo Pontifici et praecipue

Torna all'inizio