Salimbene de Adam: Cronica

Pag 863


De nominibus regum Francie; et quod brevi tempore pars ecclesiastica damnificata
est vehementer; et quod hoc anno cecidit turris de Bibianello,
que futurum aliquid portendebat.
Et nota quod moderno tempore omnes reges Francie aut
Lodoyci aut Philippi dicuntur. Nota etiam quod in brevi tempore
pars ecclesiastica damnificata est vehementer et grave habuit
detrimentum et durum sustinuit infortunium. Et primo, quia
captus fuit filius regis Karoli navali bello in mari ab hominibus
Petri Aragonum et in Sicilia detentus in carcere. Secundo, quia
rex Karolus post breve tempus post captionem filii ultimum diem
clausit. Tertio, quia papa Martinus quartus eodem anno viam est
universe carnis ingressus. Quarto, quia rex Francie fecit id ipsum.
Et omnia ista quasi in uno anno fuerunt, scilicet MCCLXXXV.
Item in isto millesimo supradicto papa Honorius quartus precipiendo
mandavit quod colligerentur decime omnium ecclesiarum
usque ad triennium et solverentur et darentur filio regis Karoli
pro recuperanda Sicilia de potestate et dominio et servitute Petri
Arágonum, qui eam contra voluntatem Ecclesie detinebat. Item
in millesimo supraposito cecidit turris que erat in Bibianello. Est
autem Bibianellum castrum quod fuit condam comitisse Matildis,
et est in episcopatu Regino in montibus, ubi sunt IIII castra
contigua. Et tantum distat unum ab alio, quantum est iactus
unius baliste. Quorum primum appellatur Mons Vetus. Secundum
Bibianellum, in quo habitat dominus Guido de Canossa cum Bonifacio
suo germano. Porro tertium appellatur Mons Lucilus, in quo
non est nisi Sancti ecclesia Leonardi. Quartum vero dicitur
Mons Iohannes, in quo habitat sacerdos qui vocatur dominus
Ghirardus, senex et antiquus et plenus dierum et multa bona
faciens, et nullus alius ibi preter ipsum cum famulis suis in Sancti
Nicholai ecclesia. Et nota quod ista IIII castra fuerunt optime
a militibus et dominabus antiquitus habitata, et turres et palatia
fuerunt ibidem, que modo diruta sunt, et casamenta cum fundamentis
deserta et solitaria derelicta. Ipsi viderint! Nam pauci
facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore.
Item in isto millesimo supraposito circa festum sancte Lucie

Torna all'inizio