Romanis scilicet pontificibus, sunt deiecti. Nec eis profuit, quod pontifices
lignei, auratis usi sunt baculis, dum sacerdotii meritum non nitor
efficiat vestium, sed spiritalium norma virtutum, et non micantia margarita
vel gemmae sed mores aurei deceant sacerdotem. Sicut enim vera
sacerdotis humilitas Deum sibi conciliat, et caetera eius bona commendat,
sic arroganti tumor et vanitatis ambitio divinae adversum se indignationis
iracundiam provocat, et contra bonum, quod aliquando forsitan
operatus est, pugnat. Unde per Ysaiam Dominus dicit: Numquid super his
non indignabor? Super montem excelsum et sublimem ascendisti, ut
immolares hostias . Super montem quippe sublimem sacerdos ascendit,
cum sese in superbiae fastum per quasdam adulterini decoris insolentias
erigit.
Et cum anima sacerdotis tanquam sponsa Christo spiritalis sit coniugii
foedere copulata, si sic exteriorem ambiat cultum, ut interiorem postponat
ornatum, quodammodo viri sui toro introducit adulterum? Unde
vox divina presto subiungit: Quia iuxta me , ait, discooperuisti et suscepisti
|
|