Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 118


<VIII.> DE ADVERBIO SECUNDUM DONATUM
Adverbium quid <est>? Pars orationis, quae adiecta verbo significationem
eius explanat atque implet. Adverbio quot accidunt?
Tria. Quae? Significatio, comparatio et figura.
< De significatione >
Significatio adverbiorum in quo est? Quia sunt adverbia aut
loci aut temporis aut numeri aut negandi aut affirmandi aut demonstrandi
aut optandi aut ordinis aut interrogandi aut similitudinis
aut qualitatis aut quantitatis aut dubitandi aut personalia aut
vocandi aut respondendi aut separandi aut iurandi aut eligendi aut
con<gre>gandi aut proibendi aut eventus aut comparandi.
Da adverbia loci: ut hic vel ibi, illuc vel inde, intro vel foras.
Da temporis: ut hodie heri nunc nuper cras olim aliquando tunc
cum dum quondam modo iam semper. Da numeri: ut semel bis ter
quater. Da negandi: ut non neque. Da affirmandi: ut etiam quidni.
Da demo<n>strandi: ut en ecce. Da optandi: ut utinam. Da ortandi:
ut eia. Da ordinis: ut deinde deinceps. Da interrogandi: ut cur quare
quamobrem. Da similitudinis: ut quasi ceu tamquam velut veluti
sic sicut sicuti. Da qualitatis: ut docte pulcre fortiter. Da quantitatis:
ut multum parum modicum minimum. Da dubitandi: ut forsan
forsitan fortassis fortasse. Da personalia: ut mecum tecum secum
nobiscum vobiscum. Da vocandi: ut heus. Da respondendi: ut
heu. Da separandi: ut seorsum istorsum deorsum. Da iurandi: ut
edepol castor ercle medius fidius. Da eligendi: ut potius immo. Da
congregandi: ut similiter una pariter. Da proibendi: ut ne. Da eventus:
ut forte fortuitu. Da comparandi: ut magis vel tamquam
maxime.

Torna all'inizio