qui divinitatem eius passibilem ausi sunt elinguare. Similiter et illis non cedimus,
qui in duos videntur filios unum Christum Dei filium dividere, dum illum naturalem
et adoptivum adfirmare moliuntur, cum unus idemque sit Dei hominisque filius, cui
per prophetam dicitur: Tu autem idem ipse es. et anni tui non deficient. Sed melius
haec intimamus, si ipsum, sicut prefati sumus, textum symboli ac deinceps que secuntur
hoc exsequimur ordine. Obsecramus vos, fratres, et germano obnixius inprecamur
affectu, ut ab hoc loco ea, quae secuntur, usquequo pervenitur, ubi legitur de
divina unigeniti essentia hoc modo: “in qua regnat in unitate et trinitate cum patre et
sancto Spiritu”, scribentes illa non in membranis vel morticinis pellibus, sed in tabulis
cordis carnalibus memoria retinere curetis.
Credo in unum Deum patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium
omnium et invisibilium. Et in unum dominum Iesum Christum, filium Dei unigenitum,
ex patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum
de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem patri, per quem omnia facta sunt,
qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus
est de Spiritu sancto et Maria virgine et homo factus est. Crucifixus aetiam pro
nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas.
Ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum
gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum,
dominum et vivificantem, qui ex patre filioque procedit, qui cum patre et filio simul
adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam
et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum
et expecto resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.
Sanctam autem, perfectam, inseparabilem et ineffabilem veramque trinitatem,
id est patrem et filium et Spiritum sanctum, individuam confiteor in unitate naturae,
quia trinus et unus est Deus. Trinus nimirum per distinctionem personarum, unus
vero per substantiam inseparabilem deitatis. Has igitur tres personas, patris filiique
ac Spiritus sancti, non putativas vel quasi suspicabiles tantum, sed veras subsistentes,
coaeternas, coaequales credimus et consubstantiales. Alia est enim persona patris,
alia filii, alia Spiritus sancti. Sed pater et filius et Spiritus sanctus non tres dii, sed
unus est Deus. Nam pater verus Deus, vere et propriae pater est, qui genuit ex se,
id est ex sua substantia, intemporaliter et sine initio verum filium, coeternum, consubstantialem
et coaequalem sibi. Et filius verus Deus, vere et propriae est filius,
qui ante omnia saecula genitus est de patre, intemporaliter et absque ullo initio, lumen
de lumine, Deus verus de Deo vero. Et numquam fuit pater sine filio nec filius sine
patre. Pater etenim semper pater est, erat et erit. Et filius semper filius est, erat
et erit. Et numquam non fuit pater, quia numquam non fuit filius. Semper enim
pater, qui genuit sibi aequalem filium. Semper quidem filius, qui genitus est aequalis
patri. Spiritus namque sanctus verus Deus, vere et proprie Spiritus sanctus est, non
genitus, nec creatus, sed ex patre filioque intemporaliter et inseparabiliter procedens.
Consubstantialis, coaeternus et aequalis patri filioque semper est, erat et erit. Et
numquam fuit pater aut filius sine Spiritu sancto nec Spiritus sanctus sine patre et
|
|