Creatoris, a quo est omnis virtus, et virtutis conservatio, et ordo ad effectum;
quia, ut in libro de Causis dicitur, causalitas causae secundae firmatur
per causalitatem causae primae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non est ex indigentia Dei quod causis aliis
indiget ad creandum, sed ex bonitate ipsius, qui etiam dignitatem causandi aliis
conferre voluit.
Ad secundum dicendum, quod si ponamus secundum quorumdam opinionem
Angelos deservire Deo in motibus orbium, constat quod Angeli causa erunt
generationis et corruptionis per motum orbium: et ista causalitas in omnes
retorquebitur, quamvis non omnes circa hoc ministerium occupentur: quia
secundum Dionysium, superiores Angeli inferiores illuminant
de ministeriis per eos exequendis. Si autem hoc non supponitur, potest dici
quod ex hoc quod Angeli sunt nobiliores, non sequitur quod habeant hanc
dignitatem, quae est causare generationem et corruptionem in rebus; sed aliam
multo digniorem, quae consistit in Dei cognitione.
Ad tertium dicendum, quod non potest idem effectus secundum speciem esse a
diversis agentibus immediatis, habentibus operationes determinatas ad determinatos
effectus, sicut ab arte et natura. Sed Deus non habet operationem
determinatam ad aliquem effectum; immo una sola operatione potest omnes
effectus quos vult producere. Unde eumdem effectum specie quem natura producit,
Deus potest sine natura operante facere.
Ad quartum dicendum, quod circa exitum rerum in esse per generationem fuit
triplex opinio. Prima fuit ponentium latitationem, scilicet Anaxagorae ,
qui ponebat omnia in omnibus, et generationem fieri per abstractionem;
et sic non ponebat veram generationem, quae est per hoc quod nova
forma substantialis acquiritur materiae: et in hunc defectum incidit omnis opinio
antiquorum, qui non ponebant veram generationem, sed generationem esse
vel per congregationem et segregationem, vel per alterationem tantum: et hoc
contingebat eis, quia non ponebant causam formalem, sed vel materialem tantum,
vel cum hac etiam agentem. Alia opinio huic contraria fuit Platonis
qui posuit, formas separatas, quas vocavit ideas,
esse inducentes formas in materiis: et quasi ad hanc opinionem reducitur opinio
Avicennae, qui dicit quod omnes formae sunt ab intelligentia,
et agens naturale non est nisi praeparans materiam ad receptionem formae;
et ista opinio procedit ex hoc quod vult unumquodque generari ex suo
simili, quod frequenter non invenitur in rebus naturalibus; sicut in his quae per
putrefactionem fiunt; et etiam quia ponebat fieri per se terminari ad formam; et
hoc non potest esse, quia per se fieri terminatur ad hoc quod habet esse, quod
est terminus factionis; et hoc est tantum compositum, non forma neque materia;
|
|