cordibus cithara digitis organizet; verum potest simplicioris
scriptoris officio redimi peregrina simplicitas quam
vobis innata subtilitas non admittit. Dum ergo profunditatem
putei vestri metior, et haurire desidero, funiculus
deficit, et sic ad marginem putei sitiens hydria necessario
revocatur. Frequenter apposui manum ad calamum ut
patri rescriberem, sed dum ejus scripta considero, de
rescribendo despero. Haec est occupatio vera, quae scribentis
ingenium hactenus et non dexteram occupavit. Inter
tot namque vicissitudines negotiorum et temporum,
saltem horae modicae scripturae subiecta laudabilis non
defuisset habilitas, si mentis egenae debilitas non fuisset;
nec ad tam sublime patris examen inflatam aut rudem
mitti decebat epistolam, quam justo postmodum
concepto iudicio contempni per consequens filius crederet.
Certe nec protuisset hujusmodi literam destinare, quae
dum tanti lectoris indignam inspectione se redderet, in
sui solummodo visa principio abjicienda potius quam legenda
despectivis oculis censeretur. Nec tamen ex hujus
presentis epistolae pater obstupescat audacia, quae vestes
non deferens nuptiales et rhetoricae nuda coloribus auditorii
vestri ostium propulsat impudens. Praemisit enim
hanc simplicem sequentium literarum futura simplicitas
ut temporis a vobis edicti veniam et acuti remissionem
examinis impetret, cui si securus conceditur aditus, strata
frequentior aliis subsequetur. Inquietare praeterea nimis
frequentibus et familiaribus literis quietem patris et domini
filius verebatur, priusquam oblata securitas familiaritatis
audaciam tradidisset. Stans (?) igitur securus et
simplex, nullam incurrere metuens ex securitate superbiam
vel ex simplicitate contemptum, patris jussionibus
hilaris et libenter obediam, ut in conspectu serenissimi
principis de ipso serenam , cum licet et expedit, faciam
mentionem; quod hactenus etiam, novit Altissimus, faciebam
|
|