Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 143

Tomus I


et literas suas, manifestissime procurarat:
prout constat testimonio plurium nostrorum
fidelium, qui tunc temporis erant omnium
conscii, velut ex eis quidam participes, et alii
principes factionis: propter quod, filio et principibus
nostris do Germania, omnibus
ad vos venientibus, per rebelles nostros
itineribus publicis praepeditis, ac eodem
filio nostro apud Aquileiam navali praesidio,
cum summa difficultate recepto, et in Teuthoniam
abinde destinato, in regnum de necessitate
redivimus, utpote quos ad conterendam
rebellium nostrorum nequitiam patris consilium
vel astutia potius miserat imparatos: ubi
quodammodo respirantibus nobis, et capessentibus
requiem post labores, tunc subito
Sanctissimus pater noster, nostrae quietis invidus,
consultoris sibi personam adsumpsit,
instantissime persuadens, ut contra Romanos
excellentiae nostrae devotos et alios rebelles nostros
de Thuscia, qui iura Ecclesiae et Imperii
detinebant, procederemus audacter, de suo
favore securi, quia nobiscum nostra et Imperii
pondera participare volebat. Et sic ad
multam ejus instantiam Romanos, qui tunc
temporis Viterbium impugnabant, in favorem
Ecclesiae nos oportuit diffidare, eodem
mittente literas latenter ad urbem,
quod haec praeter suam conscientiam, et mandatum

Torna all'inizio