[15.] Circa hoc fuit diluvii effusione in tantum apud urbem Romam fluvius Tyberis excrevit ut aque eius super muros urbis influerent et maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alveum eiusdem fluminis cum multa serpentium multitudine draco etiam mire magnitudinis per urbem transiens, usque ad mare trascendit. Subsecuta est statim hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguinariam appellant. Que tanta strage populi devastavit, ut de inestimabili multitudine vix pauci remanerent. Primumque Pelagium papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit; deinde, pastore interempto, sese per populos extendit.
In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septimformem letaniam fieri ordinasset, intra unius hore spatium, dum hi Deum deprecarentur, octuaginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exalarunt. Septiformis autem letania ideo dicta est, quia omnis urbis populus a beato Gregorio in septem partibus, deprecaturus Dominum, est divisus. In primo namque choro fuit omnis cleros, in secundo omnes abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatisse cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto universe vidue, in septimo omnes mulieres coniugate. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere obmittimus, quia iam ante aliquot annos eius vitam Deo auxiliante texuimus, in qua que dicenda fuerant iuxta tenuitatis nostre vires universa descripsimus.
[16.] Hoc tempore hisdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et Iohannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam misit eorumque predicatione ad Christum Anglos convertit.
|
|