acquisivit ab Adam nostro libellario, filio prędicti Azonis Iudei, videntibus 
cunctis Buccinianensibus ? 
Interea contentio alia orta est nobis in Marchia, pro qua me 
oportuit ire ultra montem ad Heinricum regem; ubi, cooperante 
Deo, rege omnino placato, occulte illi refutavi istam abbatiam 
pro peccato quod omnes scitis. qui multum rogavit me, ut 
usque ad suum huc adventum illum pręstolarer, quem ipso dicebat 
anno esse. expectavi autem illo et altero et usque in 
tertium annum; quo minime veniente, dimisi illam. vos autem 
elegistis domnum Guidonem, quem Iohannes patricius et Rainerius 
gratis fecerunt consecrare a papa Iohanne, pro nostro amore. 
patricio quoque mortuo, ordinatus est domnus Benedictus bonę 
memorię papa, qui contrarius extitit filiis Benedicti comitis. 
ablata itaque sunt ab eis omnia castella eorum pręter Tribucum 
et Buccinianum; Iohannes etiam frater Crescentii obsidebatur in 
turribus Penestrini montis. tunc in sollenitate sancti  Petri venit 
ad nos supra scriptus Crescentius, et dixit, revelatum fuisse cuidam 
servo Dei quod suus frater Iohannes non evaderet nisi per 
orationem monachorum Sanctę Marię. deinde vos caritatem 
fecistis in illis, et triduo ieiunastis. unde prędictus papa contra 
vos iratus est. post hęc vero eruitur frater eius ab illa obsessione, 
prout Deo placuit. tunc venit Crescentius in assumptione 
sanctę Marię, et renuntiavit medietatem ipsius curtis, ut voverat, 
et misit fratri suo, ut et ipse confirmaret. sed displicuit illi 
hoc, et iratus dixit: « Quoquo pacto ego teneam terram alicuius 
ęcclesię per triginta annos absque pensionis redditione, mea 
postea erit proprietas. hoc enim nos et pater noster factum 
habemus de illa curte ». tandem vero rogatu Grimaldi pręsbyteri 
ipse et uxor eius Itta confirmaverunt eandem refutationem; postea 
autem Crescentius firmavit ipsam brevem refutationis et dedit 
prędicto abbati Guidoni; et ipse abbas firmavit tertium genus 
de alia medietate cum castello et dedit illi; et taliter fecimus
  |  
  |