: Passio ss. XII Syrorum (BHL 1620, 1622, 6955)

Pag 200


dum opera sua». Cum audissent Turgius et Leontius eum talia
loquentem, iracundia repletus et cum furore iussit ministris suis, ut
fustibus nodosis omnia membra eorum dirumperent, et a tali eloquio
cessarent. Et in carcere recludi precepit, et signantes anulo
suo imposuit, ut a nullo homine nec potum nec cibum ei daretur,
ut fame punirentur.
Britius autem presbyter absconsus erat ab eis, eo quod audisset,
quod Turgius et Leontius taliter flagella fratribus imposuissent.
Et egressus est in suburbana ciuitatis in locum, qui dicitur Apianum,
ubi per tres noctes et dies cum lacrimis deprecabatur Dominum,
ut ei ostenderet, qualiter agere debuisset. Cui angelus Domini
uoce magna dixit: «Briti, famule Domini, exaudita est oratio
tua: ueni, et ostendam tibi locum salutis, ubi tibi salus prestabitur».
Et surrexit Britius ab oratione, et cepit cum angelo per itinera
uiae pergere. Et omnia ei narrauit, qualiter ei contigisset et
fratribus eius.
Cum haec cum angelo loqueretur, obuiauit ei in uico cecus a
natiuitate sua, nomine Pissentius, qui numquam uiderat a natiuita-

Torna all'inizio