Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 66


occasione loquantur, studiose tantum negligentias et offensiones inspiciant
et tacite praetereuntes de eis postea in capitulo clamores faciant.
Cum autem extra claustrum inueniunt aliquos fratres loquentes simul
assurgant eis ipsi loquentes dicatque eis unus eorum, si ita est, quia per
licentiam loquuntur ibi. Circumitores uero nec uerbo nec signo ei
respondeant sed modeste pertranseuntes intenta aure subaudiant, ne ipsa
uerba sint inutilia quae non oporteat dici. Cum autem cum famulo seu
cum quolibet alio laico inueniunt aliquem fratrem loquentem, non est
mos, ut ipse frater assurgat cuilibet eorum aut dicat eis quicquam.
Nunquam cum circumeunt, debent simul ire, sed unus hac et alter illac
secundum quod iniunctam curam inter se diuiserint et abbas uel prior
eis ordinauerit. Officinas monasterii nunquam pro hac cura egrediantur,
sed per ostia earum prospiciant, si forte aliqui fratres per curiam uadant
uagantes aut stent uel sedeant fabulantes. Hae sunt horae, quibus ex
consuetudine circumire debent, quamuis et aliis horis, si abbas uel prior
ita oportere iudicauerit. Completis tribus orationibus, quas conuentus
facit ante psalmos quos ante Nocturna dicere solet, tunc enim accensa
candela in absconsa unus eorum in dormitorio debet circumire lectos
omnium et omnia sedilia in necessariis sollicite considerans, ne forte
aliquis frater dormiens ibi remanserit. Dehinc reuertatur in monasterium
et circumeat omnia altaria in criptis et quae ex utraque parte chori subtus
sunt caeteraque monasterii loca, ubi suspicio poterit esse, diligenter
obseruans, ne aliquis frater ibi dormiat uel iaceat uel inordinate sedeat.
Sanguine uero minuti et egri et debiles non clamantur in capitulo, si ea
hora inueniantur sedendo quidem sed non iacendo quiescere. Caeteros
uero cum dormientes inuenerit, non eos quocunque modo tangat, sed
modeste atque ordinate sonitum tantummodo quo excitentur faciat.
Circa medietatem secundi nocturni et in Laudibus paululum ante
Laudate dominum de caelis accensa candela in absconsa circumeat praedicta
monasterii loca obseruans omnia quae superius dicta sunt. In die autem
circumeat post offerendam minoris et maioris missae et post cenam,
cum bis fratres reficiunt, et post prandium, cum semel. Vadant et in fine
Uigiliae defunctorum. Surgant etiam sepe de prandio aut cena, non
omnes quidem sed aliqui, cum suspicantur se inuenturos aliquid negligentiae;

Torna all'inizio