Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 316


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non dicuntur esse in loco quasi ex loco corporali
aliquid recipientes, sed quasi circa locum operantes aliquid proprietatibus
loci consonum.
Ad secundum dicendum, quod inter alia corpora generabilia et corruptibilia
ignis est subtilissimus, et plus habet de luce: unde Angelis obtenebratis non
competit: unde magis Deus et boni Angeli secundum metaphoras ab igne sumptas
describuntur, ut dicit Dionysius. Pythagoras autem
loquitur de igne quem in medio universi ponebat, ut ibidem dicitur et hunc nos
dicimus esse ignem inferni, qui est horridus et tenebrosus, et locus poenalis
daemonum.
Ad tertium dicendum, quod pars aeris iuxta terram est lucidior et calidior ea
quae est in media regione aeris: quia ex reflexione radiorum solis multiplicatur
splendor et calor in aere qui est iuxta terram: unde vapores resoluti ex aqua et
terra elevantur, et ubi invenitur minor calor propter distantiam a loco reflexionis,
vapor ille dimittitur naturae suae, unde infrigidatur et condensatur, sicut
aqua calefacta separata a calefaciente: et propter hoc locus ille est frigidus et
tenebrosus, et exinde descendunt pluviae et grandines, et venti, et huiusmodi. Et
ideo ratio supponebat falsum.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc quod circa nos sunt, nullo modo eorum
poena minuitur; nisi quod sibi poenale aestimant non posse nobis nocere, sicut
quando in inferno sunt.
Ad quintum dicendum, quod error Graecorum est ponentium nullam animam
ante diem iudicii neque in infernum neque in caelum ire: et est derivatus a
fabulis Pythagoricis et poetarum, qui ponebant animas occisorum circuire
sepulcrum usque ad vindictam mortis, et iterum non redire ad comparem stellam
ante completum periodum vitae, quae ante terminum immatura morte finita
est. Sed quod statim animae damnatorum ad inferna descendant, probatur in
littera ex iustis, qui illuc descendebant, et Iob 21, 13: «Ducunt in bonis dies
suos, et in puncto ad inferna descendunt». Luc. 15, 22: «Mortuus est dives, et
sepultus est in inferno». Et similiter quod sancti statim in caelos ascendant,
probatur ex hoc quod habetur 2 Corinth. 5, 1: «Scio enim quod si terrestris
domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus».
Et tamen utrique circa nos aliquando apparent ad utilitatem nostram,

Torna all'inizio