predicta omnia et singula, ut dicta sunt, habere, tenere  
ac possidere, agere, petere, excipere, defendere, in ius  
vocare, et omnia ac singula facere sicut ipsi facere poterant;  
et quod exinde fecerint ex pacto, habeatur ratum  
et firmum, sine alicuius contraditione vel molestia;  
et constituerunt se pro eis possidere, dantes eis licentiam  
intrandi, et defendere et expedire, quilibet in solidum;  
et fecerunt, promiserunt et renu[m]tiaverunt et  
se obligaverunt, sub certa pena, et post firmum, ut  
supra in dicto instrumento venditionis continetur; et  
ita est scribendum de omnibus tam de facere fideiussorem,  
bonorum obligatione, pretii confessione, parabola  
uxoris, quam de omnibus aliis, sicut viderit expedire. 
/* 
DE VENDITIONE CASTRI. 
Dominus G. comes Tuscie palatinus, hoc publico venditionis  
instrumento in presentiarum perfecto, iure proprio  
vendidit, dedit, tradidit et concessit tali et eius  
heredibus, aut cui seu quibus dederit seu concesserit  
in perpetuum integre, videlicet castrum et curtem atque  
districtum, vel tantam partem castri et curtis ac  
districtus de Vico, sicut circumdatum est muris atque  
foveis, et debet terminifinari si potest, cum omni iurisdictione  
sua, et cum iure dominii et possessionis  
eiusdem, et tota curte et districtu; et cum omnibus et  
singulis hedificiis, turribus, et casamentis, terris, vineis,  
domnicatis, casis, capannis, silvis, pratis, pascuis, masseritiis,  
cultis vel incultis, ubicunque sunt vel extant  
per loca, nomina et vocabula, cum eorum nominibus  
et confinibus, quas ipse comes habet et tenet ac possidet, 
ipse vel alius pro eo aut ei vel aliquo modo vel iure 
pertinet vel debentur in predicto castro, curia et districtu; 
et cum omnibus hominibus, colonis, fidelibus, 
manentibus, sedentibus, inquilinis, comandatis, ascriptitiis 
et aliis hominibus omnibus et cuiuscunque sint 
generis et contitionis, et eorum et cuiuslibet eorum 
familis, filiis et filiabus, et eorum resediis et terris et
  |  
  |