Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 472


civitatem bene habitatur, et iruitus istarum duarum civitatum
plura ambit quam quadraginta milliaria.
2. In hac civitate Canis ille magnus suam sedemd habet,
ubi etiam unum suum magnum palacium habet, cuius muri
bene IIII milliaria circuunt. Intra quod spatium multa alia
palacia sunt. In curtivo huius palacii mons unus est manu
factus, in quo hedificatum est unum palacium aliud quod est
pulcerimum de mundo. Hic etiam mons arboribus est plantatus
propter quod mons viridis nominatur. A latere montis huius factus
est unus magnus lacus; per transversum pons unus pulcerimus
factus est. In isto lacu sunt tot anseres silvestres, anates
et cisane quod valde mirabile est. Unde quando dominus
vult venari potest absque exire domum, hoc est civitatem. In
hoc etiam palatio sunt viridaria plena diversis generibus bestiarum,
quas quantumque vult ipse venari, potest absque hoc quod
extra domum vadat.
3. Palacium autem suum in quo sedes sua est, multum magnum
et pulcrum est, cuius terra duobus passibus ellevata est.
Ipsum interius habet XXIIII columpnas de auro. Omnes muri
eius cohoperti sunt pellibus rubeis, de quibus dicitur quod nobiliores
pelles sunt que hodie sint in mundo. In medio autem
palacii est una magna pigna alta passibus plus quam duobus,

Torna all'inizio