Argus oculeus.  Argus nomen est hominis, qui fuisse fingitur  
oculis plenus. 
 Amasso  amavero. 
 Amiculum  genus [est] vestimenti, a circumiectu dictum. 
 +Auditavi  saepe audivi 
 Adlivescit,  livere incipit, hoc est lividum fierit. 
 Atticissat  Attice loquitur. Plautus (Men. 12): «Non atticissat,  
sed sicilicissat»; id est Sicule loquitur. 
 Atritas  atri coloris. 
 Aegyptinos  Aethiopas. 
 Advelitatio  iactatio quaedam verborum figurata ab hastis  
velitaribus. Velites dicuntur expediti milites quasi volantes. 
 Auctor  communis erat generis apud antiquos. 
 Adnictat  saepe et leviter oculo adnuit. Naevius in Tarentilla (76):  
«Alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet.» 
 Atriplexum  herba, quae nunc atriplex dicitur. 
 Adoptaticius  ex adoptato filio natus. 
 Aleonem  aleatorem. Naevius (com. 118): «Pessimorum pessime,  
audax, ganeo, lustro, aleo.» 
 Aditiculum  parvum aditum. 
 Atrabilis  ab atro, id est animi vitio dictus. Est enim atrum  
nigrum, id est a candore remotum. 
 Anctos,  excruciatos. 
 Anatem  dicebant morbum anuum, id est vetularum, sicut  
senium morbum senum.
  |  
  |