Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 205


utriusque partibus congrueretur, ut conveniencia ista secundum
legem fieret, convocavimus infra nos Supponem iudicem, et subscriptos
idoneos homines, qui se una nobiscum in ac conveniencia
interesse dixerunt, sicut in lege scriptum est de conveniencia. et
ita fecimus, et firmavimus infra nos exinde hoc scriptum conveniencie.
idcirco ego, qui supra Paulus Domini gracia abbas, una
cum consensii fratrum monachorum eiusdem nostri monasterii,
quam et erga nobiscum habendo Teodelgrimum iudicem advocatorem
supradicti nostri monasterii, per hoc scriptum in conveniencie
ordine, secundum legem, dedimus tibi qui supra Sellicto
langobardi at tenendum, et dominandum, et laborandum in parte
amodo, et usque in viginti et novem anni completi atque ecclesiam
ipsam regendam a nobis illis hominibus, cui per te datus
paruerit, et illorum eredes, hoc est ipsa iam dicta terra, in qua
predicta ecclesia Sancte Marie constructa esse videtur et ipsis reliquis
terris, qui fuerunt de Leone filio Melperti, quos totum per
finis et mensuris hic indicamus: prima vero pecia de terra, ubi
predicta ecclesia constructa est, et vinee modo plantate, et arbusta
posita insimul coniunctum, habet finis: ab uno latu via antiqua,
qua decernit inter hec terra, et terra Sancti Benedicti, inde habet
passus ducenti duodecim; de alio latu similis via, que decernit
inter ec terra, et terra Sancti Laurencii, quomodo via ipsa vadit
volvendo, et inde abet passus centum qua[d]raginta; unum capud
fine silice; aliud capud fini paritine, qui decernit inter hec terra,
et terra de filiis Radelgisi, et quomodo se volvet ipsum parietem,
qui fuit de ipsa casa antiqua, et vadit usque in terra, qui subtus
dicimus, qui fuit iam dicti Leoni, et perexiit in eadem via, qui est
de terra Sancti Laurencii. secunda pecia ibi coniuncta, qui fuit
isti Leoni, habet finis: unum latere supradicte terre, inde habet
passus undecim; aliut latu terra de ipsi filii Radelgisi, et inde habet
passus novem, pedes tres, et semisse uno; unum capud fine terra
et casalina,qui subtus dicimus, habet inde passus sex, et pedes tres;

Torna all'inizio