ille qui scribit habeat intentionem nisi mittendi salutem? (9) Dicimus quod hoc inauditum et insuetum est. Dico tamen quod potest recipi et talis salutatio vicem epistole continebit.
32. (1) QUOMODO PARTES EPISTOLE IN UNA CLAUSULA CONIUNGANTUR.
(2) Interdum partes epistole per condictionale signum vel causativum, quod est 'si', 'quia', 'verumquia', 'quoniam', 'cum', eleganter causa compendii sub una continuatione iunguntur, (3) ut si exordium et narratio connectantur, petitione postea et conclusione separatim sequentibus, (4) ut si dicam: 'Quia michi ad studium accedenti vestra gratia dignata est auxilium policeri, tempus noveritis iam adesse in quo, nisi vestre liberalitatis manum sensero adiutricem, ab incoato studio me oportebit penitus resilire. (5) Unde nobilitatem vestram affectione deprecor subiectiva quatinus promissionem vestram dignemini ducere ad effectum. Si enim in tanta necessitate vestra gratia michi subvenerit de fideli fidelissimum et tamquam proprium servum me habebitis donec vivam'.
33. (1) QUOMODO EXORDIUM ET NARRATIO DIVIDANTUR SED PETITIO ET CONCLUSIO CONIUNGANTUR.
(2) Interdum exordium et narratio sunt divisa sed petitio et
|
|