Stephanardus de Vicomercato: Liber de gestis in civitate Mediolani (commentum)

Pag 20


158. Sinedre dicuntur selle curiales.
160. Huicque fidem, dna Maria soror Clementis IIIIti habuit revelationem quam longo tempore
celavit, sed cum ipsa esset iuxta mortem, vocavit fratrem suum nomine Widonem, qui
postea fuit papa dictus Clemens, et manifestavit ei suam revellationem, que dixit sibi esse
revelatum quod ipse erat ascensurus ad gradum magne dignitatis, unde recommendavit ipsa
ordinem fratrum Predicatorum, quorum habitus est ex albo et nigro colore, et ideo bicolor
dicitur ille ordo; et ponit causam recommendationis, scilicet quia fructum facit bonum, alios
instruendo. Item dicit se vidisse in fratres ipsos de celo ignem descendere. Item quod in
hora completorii beata Virgo ei apparuit et dixit ei: filia, noli recedere a pedibus meis. Et

Torna all'inizio