Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 128


ligaueris super terram, erit ligatum et in celis, et quodcunque
solueris super terram erit solutum et in celis
. Que tametsi
de pastoribus sancte ecclesie dicta esse credantur, et a
quibusdam catholicis exponantur, precipue tamen de romana
ecclesia intelligenda esse sacri canones et pontificum decreta testantur.
Ber.: Quis enim aut ratione concipiat aut per miraculum
fieri posse concedat panem frangi in Christi corpore quod
post resurrectionem tota uiget incorruptibilitate et usque in tempora
restitutionis omnium celo indeuocabile?
. [427] Lanfr.: Quonammodo
panis efficiatur caro, uinumque conuertatur in sanguinem,
utriusque essentialiter mutata natura, iustus qui ex fide
uiuit, scrutari argumentis et concipere ratione non querit.
Mauult enim celestibus misteriis nunc fidem adhibere, ut ad fidei
premia quandoque ualeat peruenire, quam fide omissa in
comprehendendis iis que comprehendi non possunt superuacue
laborare, sciens scriptum esse: Altiora te ne quesieris, et fortiora
te ne scrutatus fueris, sed que precipit tibi deus illa cogita semper,
et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
. Non est
enim tibi necessarium ea que abscondita sunt uidere oculis tuis.
Diuina tamen potentia mirabiliter operante fieri posse concedit.
Nec defuere quibusdam dubitantibus digna miracula quibus rerum
uisibilium atque corruptibilium ablatis tegumentis, sicuti
re uera est appareret corporalibus oculis caro Christi et sanguis,
omnipotente deo misericorditer sanante infirmorum imbecillitatem,
et terribiliter damnante atque euertente omnium hereticorum
detestabilem prauitatem. Quorum officii interest simplicem
infantium atque lactentium ex quibus laudem perfecit Christus,
fidem irridere, rationibus omnia uelle comprehendere,
cum ipsi sint rationis expertes, facti, propter arrogantiam et sterilitatem
sicut equus et mulus in quibus non est intellectus.
Quod uero incorruptionem dominici corporis et quod celo usque
in diem iudicii deuocari non possit, fidei nostre qua ipsum uere

Torna all'inizio