non erat uno tempore grossus et alio tenuis sive macer. Erat
etiam anime valde subtilis, diligens bene facere amicis suis
priusquam sibimet, dicens quod bona amicorum deberent esse
communia et deberent ipsi sciencias eorum dicere per allegoriam.
Composuit CCLXXX libros; et erat scriptum in suo
sigillo: malum non durabile est eligibilibus bono non durabili.
In suo autem cingulo scriptum erat: silencio assecuratur ratio
penitenti. Et dixit: sicut inicium nostre factionis est a
Deo, sic oportet quod anime nostre revertantur ad Deum. Et
dixit: si volueris cognoscere Deum non cogites ad cognoscendos
homines. Et dixit: sapiens non reputat Deum honoratum suis eloquiis,
sed suis operibus. Et dixit: sapiencia est Deum diligere,
et Deum diligens agit opera que Deus diligit, et operans que
Deus diligit est circa eum, et qui circa eum est bene est proximus.
Et dixit: non honoratur Deus propter ea que offeruntur ei
sacrificia, sed propter acceptabiles voluntates. Et dixit: qui multum
loquitur in eo est signum quod parum cognoscit. Et dixit:
recorderis quacumque hora qua feceris aliquid ex bonis operibus,
corporis vel anime, quod Deus circa te videns est omnia
opera et cogitationes, et tunc habebis verecundiam pro eo. Et
dixit: hominem sapientem et timentem Deum cognoscit Deus,
propter quod non turberis si homines non te cognoscant. Et dixit;
Deus non habet locum super terram magis convenientem sibi
anima pura et munda. Et dixit: decet hominem de rebus
nobilibus loqui, et si non sit ei possibile, audiat loquentes de
eis. Et dixit: cave uti re feda tecum vel alio, verecundans de
te magis quam de aliquo alio. Et dixit: satage lucrari bona laudabili
modo ex expendere similiter. Et dixit: cum audieris mendacia,
|
|