sibi reluctantes adversarios iugulat, omnium sibi resistentium cervices
optruncat. In his Galgalis quae revelatio dicitur, a novis Israelitis Aegypti
obprobrium tollitur, dum per lapideos cultros secunda circumcisio celebratur.
Illic pascalis solemnitas colitur, et a velamine Moysi ad revelationis
speculum Iesu duce transitur.
Nostis praeterea, dilectissimi, pro tuenda salute vestra quantus me
labor attriverit, quod in ultima senectute mea tot praeripia montium, tot
inhorrescentium Alpium iuga transcenderim. Et ut brevi cuncta complectar,
ego mortis acredinem pertuli, ut vos suaviter viveretis. Vitam
meam in manibus meis posui, et vos per eius cui servitis auxilium, de
persequentium manibus liberavi. Quamobrem omnes in kapitulo residentes
communi iudicio statuistis, et scedulis inseri per scriptionis articulum
decrevistis, ut et vos et posteri vestri semper in anniversario mei obitus
insigne aliquid ageretis. Quatinus et tubae omnes festivius clangerent, et
fratres pro fratre solemnes orationum atque sacrificiorum exequias celebrarent.
Hoc adstipulationis vestrae decretum, ne quandolibet intercipere
possit oblivio, in vestri codicis margine reperitur insertum.
Unde sanctae karitatis vestrae dulcedinem lacrimabiliter obsecro,
meque vestris prono corde vestigiis prostratus advolvo, ut quod servo
vestro promisistis, mox ut vocationem meam pro certo noveritis, efficaciter
impleatis. Dominus etiam meus ac venerabilis pater abbas vester Ugo,
sicut michi pollicitus est, hoc idem suae sponsionis indiculum vivo
sermone per propria faciat monasteria praedicari, et in eorum codices stilo
|
|